This page uses so called "cookies" to improve its service (i.e. "tracking"). Learn more and opt out of tracking
I agree

Regiam Majestatem Scotiæ veteres leges et constitutione, liber secundus, de iudiciis, caput 1 to 10, 1609

Title
Regiam Majestatem Scotiæ veteres leges et constitutione, liber secundus, de iudiciis, caput 1 to 10, 1609
Additional Information
Table of Contents
Content
(Please click on the image to see the facsimile. Click here for the 1947 version.)
  
 

LIBER SECUNDUS, DE IUDI 

CIIS.

DE ARBITRIS.  

CAPUT. 1.

Unc, ad judicia determinanda et declaranda, in parte, procedere statuimus.

2. Et quoniam ad-instar judiciorum, redacta sunt arbitria: Videamus ergo, quid sit Arbitrium;

3. Et in quot personas debeat compromitti;

4. Et qui possunt esse Abitri;

5. Et qui prohibentur esse Arbitri;

6. Et de quibus rebus compromitti valeat in arbitros.

7. Item, quis sit effectus sententiae Arbitrorum;

8. Et in quibus differunt judicium & arbitrium.

9. Item, qualiter debeat finiri arbitrium.

ANNOTATIO.

VERS. 2. Ad-instar] Id est, ad similitudinem: Nam compromissa vel arbitria, dicuntur redacta ad similitudinem judiciorum.l. 1.l.quaniuis. 17.ff. de recept. arbitr. l. 12. C. de judic. quia eodem modo, quo lites & controversiae finiuntur, per judicia in foro contentioso: ita in foro voluntario, arbitria terminari, & finiri solent per unum, aut plures viros bonos, ex consensu partium electos, & quod ab ijs statutum fuerit, ratum fit, & rei judicata vim habet. 

DE ARBITRIO QUID SIT

Cap. 2.

Arbitrium, est actus legitimus personarum, super civili quaestione, & querela in quasi-judicio contendentium.

2. Nam judex laborare debet, ad investigandam veritatem.

3. Actor, id est petens, ad caussam fuam amplificandam.

4. Reus vero, id est, tenens, ad caussam extenuandam & querelam adversarij fui per exceptiones cassandam.

ANNOTATIO.

VERS. 1. Arbitrium] Haec definitio arbitrij, & cetera quae hoc capite continentur, concordant cum summa Azonis. in tit.c.de recept.arbitr. Et Speculat.tit.de Arbitris.
Quasi. judicio] Id est, foro voluntario: Nam omnia arbitria seu compromissa, initio fient voluntatis: liberum enim est partibus arbitros eligere, vel non eligere. Infr.lib.2c.I0.3.

VERS. 2. Nam judex] Azo sic. Nam arbiter contendit ad inquisitionem veritatis. Astor ut Reus ei condemnetur. Item Reus, ut absoluatur ab Actore. Et ita arbitrium bene definiri potest, ut fit caussa in dicendo posita voluntarie, cum certarum personarum interpositione; Actoris, Rei & arbitri. Haec ille. Forro in omni judicio quatuor personas necesse est esse. Indices qui uti debent equitate. Accusatores, ad amplificandam caussam. Defensores, ad minuendam caussam: & testes legitimi, ad veritatem cognoscendam.c.nullus.4.q.4.
Laborare debet] Boni judicis officium est, lites dirimere.l. 21.ff.si cert. pet. aequitatem ante oculos habere debet.l. 5. in fin. ff. de eo quod cert. loc. Et (teste Baldo) duplicem debet habere salem, alterum scientia, fine quo est insipidus, alterum conscientiae, fine quo est diabolicus.

QUI POSSUNT ESSE ARBITRI.

CAP. 3.  

Potest autem esse arbiter, qui non prohibetur a jure.

2. Ut puta, liber homo, pater-familias, & haere patris-familias.

3. Item, arbiter debet esse bonae famae.

ANNOTATIO.

VERS. 1. Qui non prohibetur] Nam generalis est regula. Cum Traeter unum ex pluribus judicare vetat; ceteris id committere videtur.l.cum Praetor. 12. de judiciis. Nam quod uni prohibetur, in hoc casu, alijs concessum videtur; Et unius exclusio, est aliorum inclusio: quia exceptio in casibus non exceptis, firmat regulam.l.maritus. 21.C.de procurat.l.de eo. 19.ff.de testib. l. legitimi. 21. de adim. legat. l. remittere. 6. de jure jur.

VERS. 2. Et haeres patris familias] Id est, filius-familias. Qui tametsi non potest esse arbiter, in re propria (quia in re sua, nemo potest esse arbiter) tamen in re civili, ad patrem pertinente, & judex & arbiter esse potest. l. pen. l. 5. ff. de arbitr. Et ibi gl. Nam nihil interest utrum is, qui est judex, fit in aliena potestate, an sui juris. l. cum praetor. 12. ff. de judie. Sed in criminale caussa, neque filius patri, nec quisquam alius, sibi, vel suis, jus dicere potest. §.Infames. 2q.7.l.1.c. Ut nemo sibi.

VERS. 3. Bonae famae] Hic locus videtur repugnare. l. Pedius. 7. ff.de recept.arbitr.& d.c. Infames, ubi dicitur, quod ignominiosus potest esse arbiter. Respondeo, secundum opinionem Marante, in suo speculo, de ordine judiciorum, part.4. distinct. I 3. nu. 2. Tres esse species arbitrorum: primo, quidam dicitur arbiter simpliciter, qui de partium consensu eligitur. Et in cum sub poenae stipulatione compromittitur. Specul. tit. de arbit. in prin. qui quoad processum attinet; tenetur servare juris ordinem, & aequi-paratur judici. Secundo, quidam est arbiter, qui dicitur arbitrator, five amicabilis compositor, qui litem dirimit, de facto potius quam de jure, & fine aliquo juris ordine. Tertio, quidam est arbiter juris, qui eligitur ex necessitate statuti: Nam cum judex allegatur ut suspectus, debent eligi arbitri, ad cognoscendum de suspicione, ex necessitate juris civilis, vel canonici, in certis tantum casibus. Abbas in c. Pastoralis. in prin. extr. de rescript. In primo genere, sive specie arbitrorum infamis, vel ignominiosus, potest esse arbiter. l.7. ff. de arbitr. Quia litigantes, sive ambae partes in cum consenserunt. Et arbitrium est potius onus, quam honos: & proinde infames esse possunt procuratores. §. ult. Instit. de except. At infamis neque potest esse arbitrator, quia is debet dicere sententiam, secundum & aequum, & bonum. Et arbitrium boni viri: Is autem qui est infamis, non potest dici vir bonus: Neque in tertia significatione, infamis potest esse arbiter juris. Nam infames, omnis juris beneficio indigni sunt existimandi.  

QUI PROHIBENTUR ESSE

arbitri.

CAP. 4.

Servus autem, licet partes consentiant in eum, non potest esse Arbiter.

2. Item, foeminae non possunt judicare in arbitrio.

3. Item, prohibetur compromitti in furiosum surdum, & mutum.

4. Item, minor viginti unius anni, arbiter esse non potest.

5. Item, Ballivus, qui habet potestatem ordinariam, arbiter esse non potest, lege dicente, fi quis judex vel Ballivus fit, arbitrium recipere ejusdem rei de qua judex vel Ballivus existit, vel in se compromitti jubere, prohibetur.

6, Et est triplex ratio quare Ballivus arbiter esse non potest.

7. Prima, quia si nollet pronunciare, non esset aliquis qui ipsum cogeret ad pronunciandum, cum per Ballivum cogi debeat arbiter pronunciare.

8. Secunda ratio est, qui si contingeret sententiam, seu judicium vel pronunciationem quam Ballivus arbiter ferret impugnari; timendum esset, ne Ballivus eam defenderet animose.

9. Tertia ratio, quia judex prohibetur in se judicium recipere, jubendo sibi ipsi, in se arbitrium compromitti.

10. Ballivus autem ordinarius potest esse arbitrator, id est, amicabilis compositor. Quia Ballivus potest per amicabilem compositionem dissolvere quae sunt dubia inter partes de suis litigiis.

ANNOTATIO.

VERS. 1. Servus autem] Neque servus, neque foemina, potest esse arbiter, nec etiam arbitrator.d.l.Pedius.7.§. vlt. ff. de arbitr. sicuti nec judices esse possunt, quia officijs civilibus non funguntur. l. cum Praetor. 12. ff. de judic.l.ult.C.de arbitr.Decius in leg.2.de Reg. jur. Verum compromitti potest in foeminam, si habet juris-dictionem de jure communi, vel consuetudine. c. 4. de arbitr.

VERS. 2. Item foeminae] Foeminae civilibus officijs non funguntur, vel propter sexus imbecillitatem, & fragile consilium, quia in rebus propijs curandis s.epe falluntur. l. 4. C. de sponsalib. vel propter rerum forensium ignorantiam. Ulpian.tit.11.in.prin. Vel denique propter sexus verecundiam, ne scilicet, foemina sese virilibus officijs immisceant.l. 1.§.4. de postuland.l. 2.ff.de Reg. jur.

VERS. 3. In furiosum] Furiosus, mutus & surdus non possunt esse arbitri. l. sed si. 9. ff.de arbitr. quia perpetuo furiosus non habet judicium; licet furiosus habens dilucida intervalla, possit esse arbiter. l. quod legatum. 38.ff. de judiciis. Mutus vero, & surdus, prohibentur esse arbitri. l.sed si. 9. ff. de arbitr. Quia ille audire, hic loqui non potest. l.cum Praetor. 12. ff. de judiciis. Sive sint tales natura, sive naturali morbo, & casu adventitto.d.c.infames.3.q.7.

VERS. 4. Item minor] Nemini licet minorem viginti quinque annis compromissarium judicem eligere. l.cum lege. 41.ff.de arbitr. sed gl. in l. cum Praetor verb. impubes bene distinguit. Primum enim, pupillus vel impubes minor 18.annis, non potest esse arbiter. l.sed & si.9.ff. de arbitr. Secundo, adultus ad 18. annos prohibetur esse arbiter, vel judex, nisi Princeps eum delegaverit, vel partes in eum consentiant. l.quidam consulebat. 57. ff. de re judic. Tertio, major 18. annis, qui tamen vigesimum aetatis annum non complevit, potest esse arbiter, sed non cogitur pronunciare, aut judicare. d. l. cum lege. 41. Quarto, major viginti annis, qui in se recepit arbitrium, cogitur pronunciare, nisi restitutionem in integrum petat. d l. cum lege. §. major. Regula igitur generalis est, de jure Civili, quod nemo potest esse judex vel arbiter, nisi sit major 25. annis, vel ut hic dicitur 21. annis.

VERS. 5. Item Ballivus] Nomen Ballivi in his libris pro judice, ut plurimum accipitur. Index autem ordinarius non potest esse arbiter in ea caussa, in qua est judex. l.sed si.9.§.9.si quis.ff.de arbitr.cujus rei tres rationes hic redduntur, qua magna ex parte descripte sunt ex gl.in c. Infames. verb.Iudex.3.q.7.

VERS. 7. Cum per Ballivum] Arbiter ordinariam juris dictionem non habet; Ideoque suam sententiam exsecutioni mandare non potest: hoc enim ad judicem ordinarium pertinet.l.3.§.vlt.ff.de arbitr.l. a Divo Pio. 15. in prin. ff. de re judic. quod verum est, etiamsi partes hoc modo in eum compromittat. Bart.in l.non ex omnibus.44.ff.de arbitr.

VERS. 10. Potest esse arbitrator] Aribter cogitur servare juris ordinem: Quia arbitria sunt redacta ad-instar judiciorum; arbitrator vero potestatem habet procedendi, juris ordine non servato. Innocent.in c. quinta vallis. de jurejurand. vid. Speculat. tit. de arbitr. in initio. 

IN QUEM NUMERUM POTEST

compromitti.  

CAP. 5.

Debet autem compromitti in numerum imparem, aquo numero Deus gaudet: scilicet, in unum, aut in tres, & sic de similibus.

2. Qui si contingeret tres non concordare in pronunciando: judicium obtineat, id est, valida sit sententia reliquorum duorum.

3. Sed quaeritur, an valeat arbitrium si partes compromittant in duos arbitro?

4. Et videtur quod non: nam si dissentiant res sine effectu, vel exitu itura est.

5. Sed certe, solitum est compromitti in duos arbitros: & si dissentiant, tunc Ballivus (si arbitri electi fuerint in Curia) potest cogere illos duos, tertiam & certam eligere personam sibi; ut per decretum suum consonans, certa feratur sententiae pronunciatio. 

ANNOTATIO.

VERS. 1. In numerum imparem] Arbitri sunt eligendi in dispari numero. Veluti unus, vel tres; quia imparibus votis in judicio, vel extra judicium, res citius dijudicatur. c.licet de elect. extr. Et si illi dissentiant, statur sententia majoris partis, veluti duorum. c. 1. de arbitr. Nam omnes videntur facere, quod major pars facit. l.8. ff.de pact.l.19.ff. ad Municipal. Si modo duo dixerint sententiam, tertio praesente & loquente, vel tacente. l. Item si unus. §. ult. ff. de arbitr. Eo autem absente, non valet arbitrium. l. sicuti. 18. ff. de arbitr. nisi aliter compromisso sit cautum, ex consensu partium. l. non distingue mus. 32.§. cum in plures. ff. de arbitris. Verum de jure Canonico, quando est factum compromissum in tres arbitros simpliciter: duo sine tertio, possunt procedere. c.2. in sexto. Quod si duo sunt electi arbitri, & hi inter se dissentiant, judex eos potest cogere, ut tertiam certam eligant personam, cui pareatur. l.Item si unus.17.§.principaliter.ff.de arbitr. quod a jure nostro municipali, non admodum recedit. Iacob. I.Parl.6.c.87. Porro, si plures sint arbitri, & discordant in summa, valet sententia illius arbitri, qui condemnavit in minore summa. Veluti si ex tribus arbitris, unus in 15. alius in 10. tertius in 5. condemnavit: quinque praestari debent. l. diem. §. si plures.ff. de recept. arbitr. Quia minor sumina inest majori. Ideoque in illa summa minore, omnes alij intelliguntur esse concordes. c.1.Extr.de arbitr.  

IN QUIBUS CAUSSIS POTEST COM-

promitti, vel non compromitti

CAP. 6.

Potest utique compromitti in caussis pecuniariis, temporalibus, & spiritualibus.

2. Sed in matrimoniali, in liberali, & caussa criminali, de jure non compromittitur in arbitros, sed in arbitratores & amicabiles compositores.

3. Item, nec compromisso pareatur, nisi metu poenae appositae.

4. Item, ex pacto agi petest inter partes, ut pronuncietur in arbitrio, uno litigatorum absente, & altero praesente.

ANNOTATIO.

VERS. I. Pecuniariis] Eodem modo quo in omnibus caussis civilibus, teste Specul. per d.c.1. Extr.eodem.
Spiritualibus] Generaliter prohibetur, ne super rebus spiritualibus compromittatur in laicum. c. contingit. 8. de arbitr. Quia laici ecclesiastica & spiritualia negotia tractare non debent. c. 2. de judic. Potest tamen de his compromitti in laicum tanquam arbitratorem & amicabilem compositorem. Vel denique in Clericum de Spiritualibus, & in laicum de temporalibus compromittere lient.c.placuit.11.q.1. juxta vulgatam juris Canonici regulam, temporalia sunt de foro Imperatoris, sicut spiritualia de foro Papa.

VERS. 2. Sed in matrimoniali] Regula generalis est, in caussa matrimoniali, liberali, vel criminali arbitri cognoscere nequeunt. c. caussa. 9. de in integr. restituti. Deinde caussa liberalis de statu hominis sitne liber, an servus, majores judices desiderat. l. non distinguemus: 32. §. Iulianus. ff. de arbitr. Matrimonium autem non potest partibus consentientibus, neque per arbitros consensu partium electos, dissolvi aut ab eo recedi.c. vlt. de transact. Matrimonium enim semel contractum, continuationis necessitatem inducit, quanuis initio fuit liberum, adeo ut adjectione poena non confirmetur; neque, quisquam compelli potest, vel ad contrahendum, vel ad poenam stipulationi adjectam solvendam: cum matrimonia debent esse libera. c:gemma. 29. de sponsalib. & matrim. Nam inhonestum visum est vinculo poena matrimonia constringi, sive fusura, five jam facta. l. Titia 134. ff. de verb. obligat. Postremo, de crimine, si criminaliter agatur, arbitri non possunt assumi. Si vero, de crimine agatur civiliter: in arbitros compromitti potest.d.l.32.§. Iulianus.& ibi gl. Verum tametsi partes compromittunt, & crimen remittunt; tamen Rex non impeditur huiusmodi transactione, quo minus vindictam criminis expeterpossit. Bart. in l.1.§.usqueadeo.ff. de injur. sed de crimine iam commisso transigere lice sed non de futuro crimine, sive crimine committendo, ne homines hoc modo ad delinquendum invitentur. l.jurisgentium.7.§.si paciscar.& ib.gl. ff.de pact.2.

VERS. 3. Metu poenae] Sententiae arbitri parere nemo cogitur, nisi in compromisso poena pecuniaria, aut alia res, quae vice poenae fit, adijciatur.l. litigatores.11.ff.de pact.qua de re. Specul.tit.de arbitr.

VERS 4. Item ex pacto] Arbiter nihil potest ultra illud quod est sibi in compromisso concessum.l. non distinguemus. 32. §. de officio ff. de arbitr. c.cum dilecti. de arbitr. Et si legitime clausulae, vel conditiones fuerint compromisso appositae, servari debent, ut si convenerit, ut sententia feratur, uno litigatorum absente, ut dixi supra, ex d. l. 32.§.si in plures. Potest enim compromitti ut vel uno, vel utroque absente, sententia feratur. l. diem. 27. §. fi quis eod.tit. Porro si sententia lata sit ultra vires compromissi, non valet, etiam si partes eam homologaverint, secundum Felinum in c. cum dilecta. de rescriptis: quia arbiter super his tantum rebus, quae in compromisso continentur judicare debet. c. cum dilectus de arbitr. Sed quoties queritur, utrum sententia nulla, possit consensu partium confirmari: distinctio Bartoli in l. 1. ff. de fer. tenenda eft. aut enim, inquit, sententia est nulla propter defectum consensus, & potest consensu partium confirmari. l. 3. ff. rem. rat. haberi; aut est nulla propter alium defectum; & tunc secus est dicendum. l.1.de appel. recip. 

QUO LOCO, ET TEMPORE, PRONUN-

cietur sententia arbitrorum.

CAP. 7.

Item, ex pacto agi potest inter partes, ut in loco certo pronuncietur sententia.

2. Alioqui ibi pronuncietur, ubi factum fuit compromissum.

3. Item, ex pacto potest agi, quod arbitri pronuncient, quod eis videbitur, dummodo judicent secundum leges regni.

4. Item, arbitri feriatis diebus pronunciare non possunt.

5. Nisi in tribus casibus, scilicet, Principe, vel suo Ballivo cogente; vel de consensu partium; vel si certus dies compromissi datus sit, & iste dies sit exiturus.

ANNOTATIO.

VERS. 1. Item ex pacto] De loco, in quo arbitrorum sententia ferri debet, aut convenit inter partes; quae convento est licita, ut hic dicitur; aut non convenit, & loci nulla fit mentio; & tunc locus compromissi servandus est; in ferenda sententia.

VERS. 3. Quod eis videbitur] Et si liberum arbitrium sit concessum arbitro amen non potest alter-utri parti praejudicare, aut dolo malo aliquem laedere. Ut communiter tradunt Dd.in l. cum antea. C.de arbitr.

VERS 4. Feriatis diebus] Quaedam sunt feriae solennes, divini cultus caussa institutae, in honorem Dei: alia indictae, quae messium vindemiarumque gratia indicuntur: aleae denique repentinae, qua arbitrio Principes constituuntur. l.4. cum seqq. C. de feriis. Arbiter tempore feriarum solennium, non potest ferre sententiam, nec cogi potest: sed tempore feriato in necessitatem hominum cogi potest. l.si feriatis. 36.ff.de arbitr. licet secus fit in arbitratore, ut ibi notat Bartolus.

VERS. 5. Nisi in tribus casibus] Tres proponuntur exceptiones a regula praecedente, primo, tempore feriarum, quae hominis caussa, veluti fructuum colligendorum gratia, instituuntur: arbiter potest cogi ad sententiam dicendam, a Praetore, & judice. Secundo, si dies compromissi sit exiturus, nec proferri potest, ut tradit Ulpianus in l. Pomponius. I3. ff. de arbitr. Tertio, si partes consentiant, ut in l. I. ff.de feriis.
Sit exiturus] Dies compromisso adjectus dicitur exire, si advenerit, & de eo proferendo in compromisso nulla facta sit mentio l. diem proferre. 27. ff. de arbitr. Diei prorogationem, vulgo, vocant, cum partes in alium seu novum diem consentiunt.  

DE EFFECTU SENTENTIAE AR-

bitrorum.

CAP. 8.

Effectus arbitrorum est, ut sententiae eorum stetur, sive aequa sit, sive iniqua, dummodo sit solenniter lata, & non sit contra leges; & quod arbiter dolo careat.
2. Et fit arbitrium aliqua poena vallatum: Et si non fit poena vallatum, sed juramenti vel fidei interpositione, secundum jura Canonica valet, sed secundum leges regni non tenet.

ANNOTATIO

VERS. 1. Ut sententiae] Arbitrorum sintentiae litigantes stare debent, sive sit aequa, sive sit iniqua. Hoc enim siba imputent, qui eos communi consensu elegerunt: Ideoque ab hujus modi sententia appellari non potest. c. judicibus. 2.qu.6.l.diem. 27.§ stari.ff.de arbitr.quod apud nos usu receptum est.
Solenniter lata] Nam si non sit lata, secundum solennem, & solitum judiciorum ordinem; ei impune non paretur. l. 4. C. de sentent. & interloq. Et aequum est arbitrum, hoc nomine convenire posse, ab eo, contra quem imperite & male judicavit. gl.§.1. Instit.de obligat.quae ex quasi-delicto.per l. penult.in fin.c.de pact.
Contra leges] Nam si sit expresse contra leges lata, ei non statur. l. si expressum. 19. ff. de appellat.
Dolo careat] Nam si sententia lata sit dolos e ab arbitro, qui debet esse vir bonus, aut ex dolo malo alter-utrius litigatorum (veluti si quis eorum, arbitrum corrupit, pecunia, ambitione; vel advocatum diversae partis, vel aliquem exijs, quibus adversarius caussam commisit) hujus modi sententiae stare non est necesse. l,ita demum. 31.l.3.C.eod.tit.

VERS. 2. Sed juramenti] De veteri jure Civili, compromissum factum, cum juramento arbitrorum, vel partium, erat validum. l. 4. C. de arbitr. Sed hoc jure Novellarum est correctum; per quod prohibetur compromissum fieri, cum juramento. authen. decernit. C. eod. tit. Sed jus Canonicum vetus jus Civile comprobat, & compromissa juramento firmata, rata esse jubet. C. 1. extr. de pact. & c. cum omne. 22.q.1.  

DIFFERENTIA INTER JUDICUM

et arbitrium.

CAP. 9.

Differunt autem judicium & arbitrium, quod ubi Ballivus possit punire contumacem; aarbiter non potest, quia hoc solumb Ballivis concessum est.

2. Item, si duo, vel tres arbitri, electi fuerint per partes: nullus sine sociis potest procedere.

3. Sed si quatuor sint Ballivi, unus potest procedere, & tenere Curiam sine sociis suis. 

QUALITER FINITUR ARBITRIUM.

CAP. 10. 

Solvitur autem, & finitur arbitrium, morte partium, vel arbitrorum.

2. Die arbitrii transacta, ante pronunciationem judicii.

3. Et pacto facto inter partes.

4. Item, haeres litigatorum non stabit arbitrio ipsorum arbitrorum, si pater suus praemoriatur, antequam judicio arbitrium finiatur; nisi in arbitrio mentio de haeredibus habeatur.

5. Sed quaeritur; an poena soluta ab eo qui non paret, peti possit judicatum? Respondeo, non: duabus rationibus.

6. Prima, quia si sic ageret, contraria postulares; poena enim petitur, quia non paretur arbitrio: judicatum vero, quia statur sententiae & arbitrio: Et ideo tanquam petens contraria non auditur.

7. Secunda, quia ex sententia arbitri super poena assumpta, principale non transit in rem judicatam.

ANNOTATIO.

Vers. 1. Morte partium] Si in compromisso fiat mentio heredis alterius tantum litigatoris (veluti heredis Titij) & non alterius qui cum eo compromittit (veluti haeredis Sempronij) mortuo titio, durat adhuc compromissum, quia ejus haeres succedit in ejus locum: Sed mortuo Sempronio compromissum exspirat; quia nulla fuit mentio haeredis Sempronij. Sed si neutrius haeredis mentio facta sit, tum compromissum finitur morte alter-utrius litigatoris.l.sed & interpellatur.48.I.diem. 27.§.2.ff.de arbitr.
Vel arbitrorum] Morte omnium arbitrorum, vel unius solvitur compromissum; quia cum sint plures arbitri: cogendi sunt sententiam dicere, aut omnes, aut nullus. l.Item si.17.Item si plures. ff. de arbitr. Praeterea, compromissum est personale, neque personam egreditur. l. in compromissis.45.ff.eod.tit.

Vers. 2. Die arbitrii transacta] Die, intra quam arbiter sententiam dicat, praeterita, compromissum finitur, nisi dies mutuo consensu prorogetur. l.Labeo.25.l.arbiter.50.ff.de arbitr. quia arbiter infra id tempus quod in compromisso continetur, judicare debet.c. cum dilectus de arbitr.

Vers. 3. Pacto facto] Nemo cogitur arbitrium recipere, quoniam est res libera & soluta, & extra necessitatem juris-dictionis posita.l.3.§.tametsi. ff. de arbitr. ideoque libero consensu fit inter litigantes; & proinde contrario consensu, & pacto dissolvitur. l.2.in prin. ff eod. tit. ex ratione leg.nihil. 32. de Reg. jur. c. significantibus. et ibi gl. verb. negligentibus. de offic.de leg. extra.

Vers. 4. Item haeres] Compromissum cum sit personale, non transit ad haeredes compromittentis; nisi aliter conventum sit. l. diem. in prin. ff. de arbitr.

Vers. 7. Non transit in rem judicatam] Poena assumpta hoc in loco signficat poenam solutam [That is to say, the paine taken up, and payed] scilicet, per eum, contra quem arbitrium certa poena vallatum, profertur ab arbitris. Solutio autem poenae, in arbitrio contentae impedit, quo minus res principalis transeat in rem judicatam, et ut planius dicam: Si quis poenali sententiae in arbitrio contra cum lata, non obtemperat: ideoque propter suam inobedientiam, solvit poenam in sententia contentam: liberatur a solutione rei judicata, seu debiti in sententia contenti, quia id quod in sententia continetur, non potest peti, priusquam transeat in rem judicatam. Solutio autem poena hunc transitum impedit, ut hic dicitur. Porro, id quod debetur ex sententia, non transit in rem judicatam, donec decem dies post latam sententiam praeterierint, intra quos a sententia appellare licet, ita ut illis elapsis, jus sententiae contro verti non possit, ut tradunt communiter Dd.in tit.ff. de re judic. Nam si non sit appellatum a sententia, aut intra legitimum tempus non appelletur: standum erit sententiae. l.1.C.de re judic.ubi Azo.l.24..de stat.hom. 

DE SERVIS NATIUIS AD LIBER-

tatem proclamantibus.

CAP. 11.

Consequenter sequitur de quaestione status, id est de quaestione nativorum, & fervorum fugitivorum.

2. Placitum est quandoque inter aliquos; videlicet, quando aliquis trahi alium a libertate in villenagium, vel in servitute, vel quando aliquis in villenagio, vel servitute positus, petit libertatem.

3. Cum quis autem alium petit in villenagium, tanquam servum suum nativum, habebit Breve de nativis, ad Vice-comitem directum.

4. Si vero se liberum esse dixerit, is qui petitur, & super hoc demonstrandoa securum fecerit Vice-comitem, tunc in illo bcomitatu remanebit loquela illa.

5. Et summonebitur is, qui clamat eum in villenagium, & ei dies ponetur, quo suum clameum prosequatur.

6. Die autem statuto, si non venerit is qui clamatur in villenagium, neque essonium miserit, fiet illi secundum formam praedictam in tractatu de loquelis.

7. Si vero se essoniare voluerit, hoc ei licet totidem vicibus, ut praedictum est.

8. Si vero is qui clamat, neque venerit neque miserit, dimittetur alius sine die; Etc interim in statu libertatis crit is, qui in villenagium proclamatur.

9. Utroque autem in Curia praesente, hoc modo disrationabitur libertas in Curia.

10. Si quidem producit, qui libertatem petit, plures de proximis [...]

aVirgil. Ecloga.8.
Numero Deus impare gaudet.
1 ac.1.pari.6.c.87

aQuia arbiter no habet ordinariam jurisdictionem.
bi.ordinariis judicibus.
aDato fidejussore vicecomiti de respondendo, sive de stando ad rectu.
bi. vicecommitatu.
In § samin Schirefdome Glanv.lib.5.c.56.
De Reo absente.
Lib.I.c.7.

cPendente lite, quia libertas est favorabilis.
Dea troque tam Actore, quam Reo praesente.

A project of CENTRAL, University of Cologne.